Evangelium Secundum Joannem*

Caput 3: Versus 8

Spiritus ubi vult.Qua in potestate habet cujus cor illustret. Vocem ejus audis in Scripturis, vel dum loquitur aliquis plenus Spiritu sancto, quae et si audis, nescis unde venit, id est, quomodo cor illius intravit, vel quomodo redierit, quia natura ejus est invisibilis. Sic est omnis qui natus est ex Spiritu sancto, quia ipse invisibiliter agente Spiritu incipit esse quod non erat, ita ut infidelis nesciat unde veniat, et quo vadat, id est, qua gratia venit in adoptionem Filii, et vadit in regnum Dei. Quae quia incognita sunt carnali, iterum quaerit? Quomodo possunt haec fieri, non habens spiritualem intellectum in littera legis; impossibile putat quod dicitur de nativitate per spiritum, unde redarguitur a Domino:Tu es magister,etc.Et vocem ejus,etc. Vox spiritus est vox Christi, quam audivit Nicodemus, sed quia nondum est natus de spiritu, nescit unde veniat, aut quo vadat, id est, qua occasione velit nasci hominem in spiritu, aut quo vadat, id est, ad quam perfectionem dicat ipsum nascentem ex se. Nam qui ex eo nascitur, unus cum ipso spiritus per gratiam efficitur, sicut etiam ipse spiritus unus est per naturam.
(* Traductions européennes)